라틴어 문장 검색

Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.66)
Proloquere quae sors aggravet quassam domum.
(세네카, 파이드라 14:14)
sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet
(세네카, Phoenissae 266:1)
proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1329)
sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia mea civicum frigus, quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:3)
neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit quam facere laudanda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:4)
atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:5)
illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 20:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 156:1)
Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol20)
sic hoc proloquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 135)
Numquam etiam quicquam adhuc verborum est prolocutus perperam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 158)
Clare advorsum fabulabor, hic auscultet quae loquar;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1121)
Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2243)

SEARCH

MENU NAVIGATION