라틴어 문장 검색

Diabolus enim suis militibus multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non stetit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:6)
Nescit enim mulier aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis solatia petita denegare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:2)
Non est ergo illius arbitrium eligendum, qui te cogit instanter illud toto mentis ingenio postulare, quod ipse idem tibi facit penitus denegari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:2)
Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:3)
Omnibus exclusis, solum regina secundum Consorti concedit equm, qui parcius ipsum Admiretur iter nec multum deneget ipsos Ascensus, fractus freni melioris habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:15)
Diuidat a falso uerum, secernat honestum A turpi, uicium fugiens, sectator honesti, Promittat raro, det crebrius, immo petentem Munere preueniat nec sit res empta rogatu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:4)
Si quid promittat, promissum munus adequet Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:5)
Fortune loca predicto signata paratu Nobilitas festiua petit matremque salutat Adueniens causamque uie perstringit eidem Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans Vt si quid presigne gerat dignumque fauore, Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi Nature facto, non illud deneget illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:1)
sed degener ensis Respuit egressus istos dextreque monenti Denegat officium, malens torpore quietis Vti quam uarios belli sen tire tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:8)
homo vero velut alienigena habitans in mundi suburbio, angelicae militiae non denegat obedientiam exhibere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:44)
Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Haec autem apostolicus mente voluntaria et intenta ut accepit, in omnibus se promisit mandatis parere sanctorum [0391D] precibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:9)
Et victoria hac jucundati, consilium invicem dederunt, ut in praesidio hoc remanentes, terras Solymani et principatum ejus facile in virtute sua obtinerent, praedas et escas undique comportarent, et secure Solymanum debilitarent, quousque magnorum principum promissus exercitus propinquaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:13)
Promiserant enim juramento nihil de regno imperatoris, non castra, [0427D] non civitates, nisi ex ejus voluntate aut dono, retinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION