라틴어 문장 검색

Debet enim mulier quae postulatur amari vel suum amorem promittere vel prorsus denegare petenti vel, si de postulantis dubitet probitate, dicat:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 8:4)
Sed si aliquis velit quaecunque laudabilia fecit in alicuius dominae, pro qua ipsa bona profitetur egisse, [in] secreto aspectu referre, istud nulla videtur ratione negatum, et hoc non sine causa noveritis esse permissum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:4)
Nam ubi cessaret turbatio sanguinis, evidenter permisit apostolus mortuo viro alterius statim nuptias contrahere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 16:3)
Non ergo debet statim mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:8)
laudabiliter tamen a vobis facta libenter laudare promitto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 39:5)
et econtra ille singulis esse debet cibus electus, qui corpus replet assumptus ac recreando satiat digestusque esurire permittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:12)
Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si contigerit, in amoris compatiatur adversis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:5)
"Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et vincat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:2)
"Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 17:2)
Quas quidem universae curiae plenitudo suscepit et sub amoris poena in perpetuum conservare promisit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:3)
O quam mirabile debet cunctis illud sapere bonum, quod viventibus poenam sine intermissione promittit et morientibus cruciatus minatur aeternos, illamque amantibus universis spondet hereditatem, quam in tenebris exterioribus sitam evangelica scriptura demonstrat, ubi scilicet fletus et stridor dentium erit!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:2)
Diabolus enim suis militibus multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non stetit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:6)
Nam et si manu velis aperta venire, nulla te mulier eo quod petis vacuum permittet abire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:11)
Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION