라틴어 문장 검색

Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:1)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
Haec autem apostolicus mente voluntaria et intenta ut accepit, in omnibus se promisit mandatis parere sanctorum [0391D] precibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:9)
Et victoria hac jucundati, consilium invicem dederunt, ut in praesidio hoc remanentes, terras Solymani et principatum ejus facile in virtute sua obtinerent, praedas et escas undique comportarent, et secure Solymanum debilitarent, quousque magnorum principum promissus exercitus propinquaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:13)
Promiserant enim juramento nihil de regno imperatoris, non castra, [0427D] non civitates, nisi ex ejus voluntate aut dono, retinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:5)
Exarserat enim idem Turcus in illius inaestimabilem pulchritudinem, unde nimium aegre ferebat ipsius absentiam, cui adeo praemia promiserat, quae illius animo sic insederant ut ad nefandum maritum rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:9)
Promittebat enim se idem Turcus in brevi Christianum fieri, si forte a captivitate et vinculis imperatoris exiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:10)
Illic Armenius quidam, qui cum Tankrado aliquandiu moras fecerat, et ejus notitiam habuerat, promisit se civibus urbis, gravi Turcorum jugo depressis, suggerere, ut in manu ejusdem Tankradi urbem caute et Turcis nesciis redderent, si forte locum et [0440D] opportunitatem reperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:2)
Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:1)
nec populum Dei vivi aliam ob causam exclusisse, nisi quia jurejurando Turcis et Armeniis promiserat neminem praeter suos ante ducis adventum urbi intromitti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:7)
Sexaginta etiam millia byzantinorum illi dare spopondit, de quibus conventionem solidorum militibus suis solvens, terram potenter adversus Turcorum incursus retineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:9)
Spopondit quidem, sed tantum septem millia illi dedit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:10)
Qui omnia prospere succedere, Christianos triumphare, facili bello superare regem promiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:2)
et non minus illum exaltare et ditare, inter amicos meos, quam Tankradum, filium sororis meae, sub fidei firmatione spopondi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION