라틴어 문장 검색

Ergo si vestrum postulavi primus amorem, quamvis vester non sit animus inclinatus, eum tamen in alium tam festinanter non decet expendere, quia forte 'Grata superveniet quae non sperabitur hora'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 18:5)
Nam, si ad carnis lapsum meum videretis animum inclinare, vos tamen ex indulto a Domino vobis officio me a conceptis teneremini erroribus revocare, et in cunctis mihi castimoniam suadere, et talia de vobis exempla monstrare, ut libera voce possitis aliorum crimina castigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:10)
Dicimus enim vix contingere posse quod agricolae in amoris inveniantur curia militare, sed naturaliter sicut equus et mulus ad Veneris opera promoventur, quemadmodum impetus eis naturae demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:2)
Quodcunque maius est in hoc saeculo nefas, illud omnis mulier sine timore pro levi occasione committit, et mulieris animus ad omne malum pro modica cuiusque suasione facile inclinatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:2)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:3)
Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:46)
Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:15)
Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:26)
Sunt enim nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:29)
Plures quippe sunt diligendi, qui tamen non sunt promovendi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:35)
Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia non promotum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:40)
Et primum quidem virtutum eius contemplatio illi meum inclinavit affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:17)
sperans, ut postea confessus est, hac me praesumptione offensum, ad id posse quod petebat, facilius inclinari.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:33)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION