라틴어 문장 검색

Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:3)
agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:2)
turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 666:1)
non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:1)
lex agraria primum lata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha27)
itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 3:1)
quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 99:1)
qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 100:1)
hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 159:1)
et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 264:2)
tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 337:1)
SEDITIONES de agrariis legibus fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha1)
nunquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque essent plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:3)
an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 56:2)
sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION