라틴어 문장 검색

Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:5)
namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, nec virtus citra genus est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 57:5)
sed enim quia rettulit Aiax esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:2)
strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvos sicui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:4)
Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:5)
Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ;
(세네카, 행복론, Liber IV 153:1)
Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 128:1)
Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 130:5)
Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 63:1)
tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus obruis insano terque quaterque mari.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 75)
noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae et duro teneras laedere fune manus, sed thyio thalamo aut Oricia terebintho effultum pluma versicolore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 78)
Paetus ut occideret, tot coiere mala.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 711)
ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 720)
Paete, quid aetatem numeras?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 721)
Paetum sponte tua, vilis harena, tegas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 733)

SEARCH

MENU NAVIGATION