라틴어 문장 검색

Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:2)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
quaesitor non mutat pronuntiationem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.22)
sed non amplius moror, ne, si longior stilo terminus, relegentem te autumnus inveniat, proinde mihi tribue veniendi celeritatem (nam redeundi moram tibi ipse praestabis), daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistula excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 20:1)
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:1)
Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:2)
sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut acciperet fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 153:1)
poematorum vero [carminum] metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas [versuum] pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말7)
ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말18)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION