라틴어 문장 검색

date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
nec ista re cum Plautino milite congruebat, qui ita ait:
(아풀레이우스, 플로리다 2:7)
quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:3)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
auibus haec secretaria utiquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus.
(아풀레이우스, 플로리다 17:20)
eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum, mihi compositu congruentem et dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:55)
"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
"nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:17)
"Quin sumis potius loco congruentes luctus et lacrimas?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:33)
"An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:4)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)
"namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:72)
"nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:3)
"Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION