라틴어 문장 검색

uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)
dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:25)
si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi.
(아풀레이우스, 플로리다 23:3)
"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
"An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui me trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:4)
"namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:72)
"Em nunc certe, nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renuntiavi:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:2)
"nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:3)
"Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:34)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
"Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac si qui coetu caelestium I defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:167)
"Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:5)
nam et invitos terrore compelli et volentes praemio provocari posse, nec paucos humili servilique vitae renuntiantes ad instar tyrannicae potestatis sectam suam conferre malle.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:4)
et sane gaudens laetusque praecurrebam, sarcinis et ceteris oneribus iam nunc renuntiaturus, nanctaque libertate veris initio pratis herbantibus rosas utique reperturus aliquas.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION