라틴어 문장 검색

porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
숫염소는 그리스 임금이고, 두 눈 사이에 있던 큰 뿔은 그 첫 임금이다. (불가타 성경, 다니엘서, 8장21)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium.
나 혼자 남아서 그 큰 환상을 보았다. 나는 힘이 빠지고 얼굴은 사색이 되었다. 힘이 하나도 없었다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장8)
Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ".
그러면 그 사람이 이미 자리를 깔아 준비된 큰 이층 방을 보여 줄 것이다. 거기에다 차려라.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장15)
De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum.
이것에 관해서는 우리가 할 말이 많지만, 여러분이 알아듣는 데에 둔해진 까닭에 설명하기가 어렵습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 5장11)
Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
믿음으로써, 모세는 어른이 되었을 때에 파라오 딸의 아들이라고 불리기를 거부하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장24)
humanitas grandis grandiorque sobrietas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:6)
At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 434)
Ipse, cum grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis baiulo imperat, ut timoris periculo nudus ita incautum adoriatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:2)
Nam si mulier ipsa loquendi praestet initium, gaudere non immerito poteris si verborum tibi copia non abundet, quia ipsius elocutio copiosam tibi sermonis materiam propinabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:5)
Sed in hoc longe maioribus te dignam fore laudibus ostendisti et maiori nobilitate gaudere, quum nobilitatem tibi non generis vel sanguinis propinavit origo, sed sola probitas et compositio morum digniori te nobilitatis specie ditaverunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:9)
Quae autem in te sint probitatis indicia vel quae te benefacta commendent videre non possum, nec alicuius relatione percepi propter quae tam grandia tua tam audacter petat improbitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:5)
Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Nam si adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:10)
Dixisti etiam quod, etsi meis te possem verbis allicere ut meae voluntati condescenderes, cor tamen meum non esset tam grandia tolerare sufficiens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:22)
Concedo ergo, quia valde sunt quae postulo grandia;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION