라틴어 문장 검색

et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:3)
Ne libitum faceret, regem plebs libera fecit, Et que non potuit pellere iussa tulit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:4)
Accipitrem milui pulsurum bella columbe Accipiunt regem.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:1)
Si iuuenem recipis, pellere turpe senem est.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:15)
Me decuit fraudem pellere fraude pari.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:10)
Hic subit, ille iugum pellit.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:7)
Nam cum bella facit et tympana pellis aselli, Hic lassatur et hec pulsa tonante manu.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:3)
"Tunc ut novitas consuevit ad repentinas visiones animos hominum pellere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:54)
nosque pellunt crebris tundentes fustibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:8)
Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:10)
quamvis tamen moriar et propinquem fini,
(ARCHIPOETA, V85)
Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:3)
Servus bonae frugi, cum pro foribus domus et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 20:1)
nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 4:3)
Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION