라틴어 문장 검색

οὐ μᾶλλον οὕτωσ ἔχει τόδε ἠ` ἐκείνωσ ἠ` οὐθετέρωσ. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 5:2)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 15:1)
Audi igitur, inquit, de ratione verbi quid existimem, sed eo tamen pacto ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 6:1)
Meminisse autem debebimus id vocabulum non a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 12:1)
et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 1:2)
Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 6:1)
scriptus quippe est De Loquendi Proprietate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 4:2)
Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 4:3)
Philosophia contra et scientiae intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:21)
Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:6)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias creaturae dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:1)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:18)
Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et aequalitatem in rebus, quam invenit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION