라틴어 문장 검색

te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:1)
qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:2)
Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장3)
si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:15)
sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:6)
clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:1)
Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:22)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:2)
Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 1:1)
Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:2)
Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 3:3)
Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:2)
Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 24:1)
implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat) abstulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:393)

SEARCH

MENU NAVIGATION