라틴어 문장 검색

Nec tempora cladis Perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis Insiluit Caesar, semper feliciter usus Praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:38)
Insilui mersusque vadis luctantia carpsi Basia:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII5)
iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:4)
Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:8)
Funerata est illa pars corporis, qua quondamAchilles eram . . . Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit . . . |cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:2)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 11:1)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:4)
' Nec mora, desiluit tunica velata soluta - Et decuit nudos proripuisse pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 755)
" Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates, faciente cupidine vires, Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:34)
sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 36:2)
Insilit huc, mirumque fuit potuisse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:14)
nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:3)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
monte nec inferior prorae puppique recurvae insilit et pictos verberat unda deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION