라틴어 문장 검색

Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiætuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:3)
Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:5)
Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:6)
Praemissa distinctione de triplici genere mortis, ostendit tertium genus medium esse;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 1:1)
Cui accedit ad fugiendam corporis societatem, et prosequendam summi boni conjunctionem exhortatio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:3)
Deinde ejusdem qualitates prosequens, illam vivorum regionem esse ostendit, hanc mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:2)
sed quod pejus est, deteriorem invenit haeredem, sequentem adoriamur historiam, et ea quae secundum Scripturas annexa sunt divinas, nostro opere prosequamur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:3)
Haec qui studiose fuerit prosecutus, primatus benedictionis accipiet, sicut patriarcha Jacob qui continentia et fide humanarum supplantavit vestigia passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:1)
Divinum est igitur quod bona praemittuntur, nostrum quod mutantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:13)
Ergo quia in diluvio per arcam Noe servatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renovationis futurae, ideo praemisit hic:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:13)
Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:4)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)
Postremo veniabilia judicentur hujusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:11)
lulianus Augustus post ordinatas res Galliarum ripam Danubii petit, et partem militum per Italiam perque Raetias praemittit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장1)
re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium afferente, id elegit potissimum, ut vehiculis publicis impositum paulatim praemitteret militem, imminentis casus atrocitati velocius occursurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION