라틴어 문장 검색

Quidam cum diuitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium in quo missae erant ab hostibus litterae sustulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.1)
1 ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem auribus Padano culice perfossis municipalium ranarum loquax turba circumsilit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:3)
erat siquidem materia iucunda, seu nupti- ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:2)
quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:5)
tristes invitum audire catenas, parcere verberibus nec qua iubet alta potestas ire, sed armatas multum sibi demere vires dignarique manus humiles et verba precantum, reddere iura foro nec proturbare curules et ferrum mulcere toga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici27)
nullamne notabit illa domum, torvo quam non haec lumine Agat protinus et saeva proturbet gaudia dextra?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam52)
ne tardior adsit navita proturbetque vadis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam99)
Oeneae vindex sic ille Dianae erectus saetis et aduncae fulmine malae, cum premeret Pelopea phalanx, saxa obvia volvens fractaque perfossis arbusta Acheloia ripis, iam Telamona solo, iam stratum Ixiona linquens te, Meleagre, subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권190)
huic leves galeas perfossaque vulnere crebro inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses subligat et tractas membris spirantibus hastas, corpora tunc atque arma simul cumulata superstans incipit - oranti nox et iuga longa resultant - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권292)
iam moverat iras rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus, inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui Labdacus - hos regni ferrum penes - ire manuque proturbare parant, sed iam nudaverat ensem magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni, nunc ferrum aspectans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권33)
"scilicet ut vanis avibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma foederis abrupti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권272)
venienti Oeneius heros impiger obiecta proturbat pectora parma, ac simul infrendens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권248)
"hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri proturbata tori, prohibete, auferte supremis invisam exsequiis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권61)
illius exsangues umeri et perfossa patescunt pectora:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권234)
Agitur ora Lamus, fiet saucius inguina Lygdus, perfossus telo niveam gemis, Aeole, frontem, te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe miserat, hunc virides non excipietis Erythrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권331)

SEARCH

MENU NAVIGATION