라틴어 문장 검색

expertus sum) in transitu suo prope corporum vel opacorum vel perspicuorum angulos (quales sunt nummorum ex auro, argento & aere cusorum termini rectanguli circulares, & cultrorum, lapidum aut fractorum vitrorum acies) incurvantur circum corpora, quasi attracti in eadem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:4)
sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:21)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:2)
cupressis ambitur et tegitur, densiore umbra opacior nigriorque;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 33:2)
Cubicula obductis velis opaca nec tamen obscura facio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:1)
Modicus collis assurgit, antiqua cupressu nemorosus et opacus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:1)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 85:4)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
alveus in limo silvis adpulsus opacis paulatim fluvio deficiente sedet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권259)
vallis Aricinae silva praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권140)
"si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, unde data est aegrae fiscina frondis ovi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권509)

SEARCH

MENU NAVIGATION