-
ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장4)
-
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
-
liberti principum conferre pro numero mancipiorum ut tributum iussi:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장10)
-
inritamque praedam militibus effecerat consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum aspernantis:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장6)
-
subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장2)
-
neque enim societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장6)
-
a quo ad accersendam classem in Bithyniam missus desedit apud Nicomeden, non sine rumore prostratae regi pudicitiae;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 2장 1:2)
-
frumentum, quotiens copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda uiritim dedit.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:4)
-
Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:1)
-
Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 1:1)
-
item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:4)
-
Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:1)
-
matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 1:1)
-
Pudicitiae neque alienae pepercit.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:1)
-
cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi[i] taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si conualuissent;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 2:1)