라틴어 문장 검색

non est hic sermo pudicus in vetula:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI97)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)
Haec apud Graecos ἡ Θεὸς Γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 27:1)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:5)
Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
Quid de te, Line, suspicetur uxor Et qua parte velit pudiciorem, Certis indiciis satis probavit, Custodem tibi quae dedit spadonem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIV1)
Titine thermis an lavatur Agrippae An inpudici balneo Tigillini?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX10)
Credi virgine castior pudica Et frontis tenerae cupis videri, Cum sis inprobior, Malisiane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellae recitat domo libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VI1)
Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IV2)
Ostendit digitum, sed inpudicum, Alconti Dasioque Symmachoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX2)
Formosissima quae fuere vel sunt, Sed vilissima quae fuere vel sunt, O quam te fieri, Catulla, vellem Formosam minus aut magis pudicam!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIV1)
Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis, Pudice princeps, gratias agunt urbes:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V1)
Uxor cum tibi sit formosa, pudica, puella, Quo tibi natorum iura, Fabulle, trium?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION