라틴어 문장 검색

Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)
at circum pulpita nostra Et steriles cathedras basia sola crepant.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI13)
Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo Spargere et effuso permaduisse croco?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV8)
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo Et rapiant celeres vela negata Noti, Securos pueri neglecta perambulat artus, Et nocet artifici ventus et unda nihil.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII3)
iunco id est faeno vel fluvio Mincio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 483)
'vilis' autem 'supellex' quia . . . nam de genistis vel iunco vel alba vite solent fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1652)
ideo ait 'veteres ludi'. proscaenia autem sunt pulpita ante scaenam, in quibus ludicra exercentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3812)
proscaenium procul dubio pulpitum dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3814)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
Homo meus se in pulpito Totum prosternit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.19)
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:1)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:66)
"hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus, stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권257)
Non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION