라틴어 문장 검색

et quoniam nemo ferme est, qui plectibilibus careat occultis, ipse super his, quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione solvatur, nam sacerdotis pater filiusque pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur, quem de rosis natum rosasque parientem et genitis gignentibusque floribus medium pungentibus comparanda peccatis dumorum vallat asperitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 4:1)
ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius 2 vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:2)
namque et iecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:2)
ac sic, utrolibet genere vivatur, semper hic tamen bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis inuncabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:5)
sic fata est leviterque decidentes abrasit lacrimas nitente plectro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam37)
Quod cum uideret Lilla minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:8)
ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3150)
adeo ut in Andis pungat et vulneret oculos per nimiam acrimoniam, atque etiam pungat os ventriculi, et inducat vomitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION