라틴어 문장 검색

qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:3)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:1)
luntribusque hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia satis composita sunt, legiones operum et laboris ignavas, populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장3)
Tutorem Classicumque adpulsae luntres vexere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장8)
et simul captae luntres sagulis versicoloribus haud indecore pro velis iuvabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장4)
Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 16:1)
Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur - quippe sicca erat regio - , ipse cum copiis subsistit vernum tempus expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 3:2)
Flumen Kennebeckium lintribus factis ascende runt, et adversus flumen navigare coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.35)
maior utrum populum frumenti copia pascat,collectosne bibant imbres puteosne perennis iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;
(호라티우스의 첫번째 편지, 157)
partitur lintres exercitus, Actia pugnate duce per pueros hostili more refertur;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1828)
Fuit haud ignobilis Argis,qui se credebat miros audire tragoedosin uacuo laetus sessor plausorque theatro, cetera qui uitae seruaret munia rectomore, bonus sane uicinus, amabilis hospes,comis in uxorem, posset qui ignoscere seruiset signo laeso non insanire lagoenae,posset qui rupem et puteum uitare patentem.
(호라티우스의 두번째 편지, 273)
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unusac mulae nautaeque caput lumbosque salignofuste dolat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장16)
"hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu, vive bidentis amans et culti vilicus horti, unde epulum possis centum dare Pythagoreis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III89)
frigidior porro in puteis aestate fit umor, arescit quia terra calore et semina si qua forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION