라틴어 문장 검색

sonus erat dulcis, litterae neque expressae neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione vox nec languens nec canora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:5)
Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:1)
Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:1)
vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:1)
Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:4)
Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua facient.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:8)
Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:3)
Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:12)
Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit effugere;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:2)
Ille viri videat toto vestigia lecto Factaque lascivis livida colla notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 880)
differ opus, livida lingua, tuum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권39)
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권7)
"sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권134)
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Serpens aereus in Heremo1)

SEARCH

MENU NAVIGATION