라틴어 문장 검색

nam ceteros manifestum ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장7)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Vrgulania.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장4)
Pergamenos (eo ipso nitebantur) aede Augusto ibi sita satis adeptos creditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장7)
nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장8)
fama tamen occisi falso credita exterruit Parthos victoriamque concessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장10)
et cum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장5)
neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 3:1)
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa , quod postea creditum est, insidiis et simulatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장1)
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장12)
sed creditum fama obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장8)
ac forte Civilis lapsu equi prostratus, credita per utrumque exercitum fama vulneratum aut interfectum, immane quantum suis pavoris et hostibus alacritatis indidit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장19)
an vos cariores Civili Batavisque et transrhenanis gentibus creditis quam maioribus eorum patres avique vestri fuerunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장7)
qua condicione quarta pars fere crediti deperibat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:2)
siquidem ludis, quos primos consecrato[s] ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION