라틴어 문장 검색

quumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 22:3)
si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.3)
idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque de causa cutem excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 6:7)
Ubi jam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 3:5)
Factis foraminibus, eodem modo media septa, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eamdem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:1)
Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec, quidquid laesum est, in conspectu sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:1)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
quacumque alte gradereris in urbe, cedentes spatiis adsurgentesque videbas quamvis miles adhuc.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:29)
Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam latere in stercore prohibet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 6:2)
Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles constituere,curato ne inter se contingant,nam ita vermibus interibunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 7:4)
at conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein civis habuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장8)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
Paucos quippe intra dies eodem agmine Annaeus Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C. Petronius cecidere, Mela et Crispinus equites Romani dignitate senatoria.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장1)
magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis alii homines quam alii mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장9)
dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus castra in hostem movit, quem si statim impellere cursumque rerum sequi maturasset, solvere obsidium legionum eodem impetu potuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION