라틴어 문장 검색

Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 3:2)
Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:3)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quae vel fossor vel arator incedat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:3)
Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:2)
Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:4)
itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:3)
sat autem erit pondo quadragena singulis dari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:3)
quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:4)
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:1)
Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis bini praebeantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 5:4)
Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:5)
seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:2)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION