라틴어 문장 검색

sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens uisitabo te;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:14)
Postea eodem anno et mense, hoc est nono Kalendarum Februariarum, luna eclipsim pertulit, horrendo et nigerrimo scuto, ita ut sol paulo ante, cooperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]36)
nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:2)
Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:1)
una Iunonis Matutae in foro olitorio, vota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 601:2)
februariis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 698:3)
Sicinius praetor ut exercitium paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit ut et legionem secundam, quae maxime veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 281:2)
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:1)
Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 86:1)
commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:3)
ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 476:2)
Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 504:1)
Februarii ventonitruum auditum est, similiterque mense Februarii XIIII. Kal.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION