라틴어 문장 검색

Cum enim semen masculi factivum sit et formativum per virtutem formativam, quam habet in semetipso, semper inducit formam masculi de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur, et ideo sexus femineus indicit ex defectu, nec natura particularis unquam intendit facere feminam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:2)
(8) Propter quod figurae imaginum magicarum ad aspectum stellarum fieri praecipiuntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 18:1)
Deinde ejusdem qualitates prosequens, illam vivorum regionem esse ostendit, hanc mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:2)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
In Cain Judaeorum figuram esse, Christianorum in Abel.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 1:1)
Haec figura Synagogae et Ecclesiae in his duobus fratribus ante praecessit Cain et Abel.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:4)
ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:9)
Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:1)
In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:14)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
Hoc in figura;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:16)
De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:1)
Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani figuram corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:1)
Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:17)
et pro aetate, aut plerumque pro temporis et anni qualitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION