라틴어 문장 검색

siquis lectica nitidam gestare amet agnam,huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, Rufam aut Pusillam appellet fortique maritodestinet uxorem:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장150)
quantulum in hoc?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI77)
haec tamen ipsa vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI131)
ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X50)
mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X74)
conscia matri virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV7)
terra malos homines nunc educat atque pusillos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV26)
Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam Annibalis eruditricem - incredibile dictu - totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 37:1)
illud in his igitur rebus meminisse decebit, non ex omnibus omnino, quaecumque creant res sensilia, extemplo me gigni dicere sensus, sed magni referre ea primum quantula constent, sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, motibus ordinibus posituris denique quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:3)
nam cum multo sunt animae elementa minora quam quibus e corpus nobis et viscera constant, tum numero quoque concedunt et rara per artus dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis, quantula prima queant nobis iniecta ciere corpora sensiferos motus in corpore, tanta intervalla tenere exordia prima animai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:11)
quantula sunt!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:8)
quorum quantula pars sit imago dicere nemost qui possit neque eam rationem reddere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:15)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IX2)
Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION