라틴어 문장 검색

columnae sunt in latitudine testudinis cum angularibus dextra ac sinistra quaternae, in longitudine, quae est foro proxima, cum isdem angularibus octo, ex altera parte cum angularibus VI, ideo quod mediae duae in ea parte non sunt positae, ne inpediant aspectus pronai aedis Augusti, quae est in medio latere parietis basilicae conlocata spectans medium forum et aedem Iovis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장24)
Supra trabes contra capitula ex fulmentis dispositae pilae sunt conlocatae, altae pedes III, latae quoqueversus quaternis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장28)
magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt faciundae, quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장17)
Ovilia et caprilia ita sunt magna facienda, uti singula pecora areae ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus senos possint habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장23)
deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장14)
tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretoe quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius . parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum quinum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장4)
gens illi triplex populi sub gente quaterni quia Mantua tres habuit populi tribus, quae in quaternas curias dividebantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2021)

SEARCH