라틴어 문장 검색

Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
Sed ubi flos aetatis nuptialem virgini diem flagitabat, nec ignaro marito dotare filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secretum aperuit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:8)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus7)
At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:9)
* * * iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 1:1)
Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 2:1)
Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 7:1)
Οὐ παντο`σ ἀνδρο`σ ἐσ Κόρινθον ἔσθ' ὁ πλοῦσ, quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 5:2)
Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 7:1)
γραμμη`, inquit, est μῆκοσ ἀπλατέσ, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 10:2)
INTER labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 2:1)
vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 8:3)
Nemo quisquam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 10:3)
Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION