라틴어 문장 검색

sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis.
여섯 층계 양쪽에도 사자가 열두 마리 세워져 있었다. 일찍이 어느 나라에서도 이렇게는 만들지 못하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장19)
Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem.
솔로몬에게는 말과 병거를 두는 마구간이 사천 칸이나 있었다. 군마는 만 이천 마리나 되었는데, 그는 그것들을 병거대 주둔 성과 임금 가까이 예루살렘에 배치하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장25)
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
유다 임금 요아스의 아들 아마츠야는 이스라엘 임금 여호아하즈의 아들 여호아스가 죽은 뒤에도 열다섯 해를 더 살았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장25)
Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
므나쎄는 열두 살에 임금이 되어, 예루살렘에서 쉰다섯 해 동안 다스렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 33장1)
filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti duodecim;
파핫 모압의 자손, 곧 예수아와 요압의 자손이 이천팔백십이 명, (불가타 성경, 에즈라기, 2장6)
filii Iora centum duodecim;
요라의 자손이 백십이 명, (불가타 성경, 에즈라기, 2장18)
Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel.
이 하느님의 집 봉헌식에는 황소 백 마리와 숫양 이백 마리와 어린양 사백 마리를 바치고, 온 이스라엘을 위한 속죄 제물로 이스라엘의 지파 수에 따라 숫염소 열두 마리를 바쳤다. (불가타 성경, 에즈라기, 6장17)
Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem,
나는 사제장들 가운데에서 열둘, 곧 세레브야와 하사브야, 그리고 그들의 형제 가운데에서 열 명을 따로 뽑은 다음, (불가타 성경, 에즈라기, 8장24)
A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
내가 유다 땅에서 그들의 지방관으로 임명을 받은 날부터, 곧 아르타크세르크세스 임금 제이십년부터 제삼십이년까지 열두 해 동안 나와 내 형제들은 지방관의 녹을 받지 않았다. (불가타 성경, 느헤미야기, 5장14)
filii Hareph centum duodecim;
하립의 자손이 백십이 명, (불가타 성경, 느헤미야기, 7장24)
Et consummati sunt sermones confessionis Thobis. Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in Nineve.
토빗의 찬양 노래는 이렇게 끝난다. 토빗은 백열두 살에 평화로이 죽어 장엄한 장례식과 함께 니네베에 묻혔다. (불가타 성경, 토빗기, 14장1)
et dixit ad eum: " Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia;
“온 세상의 주인인 대왕이 이렇게 말한다. 너는 내 앞에서 물러가, 힘이 세다고 자신하는 보병 십이만과 만 이천 명의 기병을 거느리고, (불가타 성경, 유딧기, 2장5)
et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia.
이어서 자기 주군이 분부한 대로 전투병으로 선발된 군사 십이만과 활 쏘는 기병 만 이천을 헤아려서, (불가타 성경, 유딧기, 2장15)
Et paraverunt se in illa die omnis vir potens eorum; et virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuaginta milia peditum et equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erant pedites in eis, multitudo magna valde.
그날에 전사들이 모두 진을 걷어 출발하였다. 그들 군대의 병력은 보병이 십칠만, 기병이 만 이천이었으며, 그 밖에도 물자와 또 그것을 나르는 보졸들이 있었다. 그것은 아주 큰 무리였다. (불가타 성경, 유딧기, 7장2)
Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis duodecim milia (hominum).
그가 아람 나하라임과 초바의 아람인과 전쟁할 당시 요압이 돌아와 ‘소금 골짜기’에서 에돔족 만 이천 명을 쳤을 때] (불가타 성경, 시편, 60장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION