라틴어 문장 검색

Haec autem porticus ξυστόσ apud Graecos vocitatur, quod athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장12)
proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομίδεσ, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장13)
post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
ξυστόσ enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장25)
itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia et honores constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말9)
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말1)
id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말3)
Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말47)
Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 4:1)
Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium "Cui Deus concedit, benedicat et Petrus", nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION