라틴어 문장 검색

natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus et quinquennali vincula laxa fame, elapsus regi truculento Susidis orae occiduum properas solus ad usque solum, sed confessorem virtutum signa sequuntur spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:5)
quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:5)
Sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:3)
Ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquirantur,1 unde sumuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:6)
Nunc de artificio quo circenses exhibentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 1:1)
Ita cum de originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos ludos dirigemus a loci vitio.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:3)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 254:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)
iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 109:1)
et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 219:1)
et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:1)
sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63618)

SEARCH

MENU NAVIGATION