라틴어 문장 검색

ille tuis totiens praestabat tempora sertis, cum stata laudato caneret quinquennia versu ora supergressus Pylii senis oraque regis Dulichii specieque comam subnexus utraque.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum39)
genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne videre me similem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum93)
"nec quae fortuna relictis nosse datur, iam plena quater quinquennia pergunt, si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권170)
id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 184:3)
Numae morte ad interregnum res rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 224:1)
servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 483:2)
contentio consulesne an tribuni militum crearentur in interregno rem dies complures tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 80:3)
tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 260:1)
propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum - nam coire patricios tribuni prohibebant - sine certamine ingenti, redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:2)
cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 557:1)
Aemilius dictator censurae honorem, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio finit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha12)
unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur, et interregnum iniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 194:1)
consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 358:1)
res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 5:2)
interregnum initum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION