라틴어 문장 검색

non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 10:7)
" Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 29:1)
Venenum quisquam obicit nisi datum?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.24)
haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam nouerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.11)
At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:8)
ego esse quicquam sceptra nisi vano putem
(세네카, Troades 284:1)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 1105)
argenti viginti minae me ad mortem appulerunt, quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit, ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 398)
Sed te, nullusnest tibi amator alius quisquam, nisi meus modo unus filius?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1145)
Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3204)
An tu invenire postulas quemquam coquom nisi miluinis aut aquilinis ungulis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 267)
itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque neque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 12)
nec umquam erit probus quisquam amator nisi qui rei inimicust suae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 121)
neque aliud esse vere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum nisi quod turpe esset existimatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION