라틴어 문장 검색

quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 96:1)
Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:3)
Quocirca probe conscii esse debemus in demutato climatis statu variatas responsalitates dari atque, quemadmodum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcopi edixerunt, oportere “potissimum de pauperum, debilium, iniuriae obnoxiorum necessitatibus agere, disputatione inducta, in qua potentiora negotia dominantur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:6)
Quocirca iniustitia invicta non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 95:7)
Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:2)
Quocirca “praeter sinceram solidarietatem inter generationes, oportet urgens iteretur necessitas moralis renovatae solidarietatis intra generationes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:7)
Quocirca de magna oblivione in huius aetatis mundo loqui possumus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:10)
Quocirca sanctus Paulus locutus est de « oboeditione fidei » (Rom 1,5;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:5)
Omnes fidei articuli respiciunt Eum, viae sunt ut cognoscatur eius esse et agere, quocirca unitatem habent superiorem qualibet alia, quam mente nostra effingere possumus, unitatem habent quae divitiis nos auget, quoniam nobiscum se communicat nosque unum efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 90:3)
Quocirca magni est momenti ut parentes communia fidei exercitia excolant in familia, ut fidei filiorum maturationem prosequantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:3)
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:10)
Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 277)
quocirca vivite fortes fortiaque adversis opponite pectora rebus.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:26)
rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 222:2)
Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 223:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION