라틴어 문장 검색

quid est otiosius verme ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:4)
huic extirpentur radicitus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:10)
Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
(세네카, 행복론, Liber III 141:5)
Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem semina statim plantasque disponit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:1)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 710)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
nam omnia male facta vestra repperi radicitus, non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1151)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)

SEARCH

MENU NAVIGATION