라틴어 문장 검색

multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos incutere et mortem quae possint adcelerare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:2)
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:1)
nam quod ali dederat vitalis aeëris auras volvere in ore licere et caeli templa tueri, hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:11)
Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:1)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
Nam quod alis dederat vitalis aeris auras Volvere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:7)
Ceterum liquor vitalis longaevitate siccatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:2)
Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
Pulmonis anheli Fibra latet, parvusque secat vitalia limes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:56)
pars ultima trunci Tradidit in letum vacuos vitalibus artis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:9)
nec quidquam nudis vitalibus obstat Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:51)
Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis Perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:52)
quis fusa solo vitalia calcet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:36)
Temperies vitalis abest, et nulla sub illa Cura Iovis terra est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:14)
Ebibit humorem circum vitalia fusum Pestis, et in sicco linguam torrere palato Coepit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION