라틴어 문장 검색

Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:6)
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:8)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
has, Venus, e templis multo radiantibus auro lenta vides lites Appiadesque tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 91:3)
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, stentque super vinctos trunca tropaea viros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 458)
Thybris harundiferum medio caput extulit alveo raucaque dimovit talibus ora sonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권398)
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:2)
Quid nunc, Hyperione nate, forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:1)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 36:1)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
Si postibus altis admovit digitos, postes radiare videntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:11)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)
Pater est, qui numquam visus in orbe est, nec mundana inter radiavit lumina coram.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 342)
"1 testis Christicolae ducis adventantis ad urbem Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum praecipitans, quanam victricia viderit arma maiestate regi, quod signum dextera vindex praetulerit, quali radiarint stemmate pila."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권150)

SEARCH

MENU NAVIGATION