라틴어 문장 검색

caeteros gravis inopia frondes, cortices arborum ac radices herbarum corrodere, et sic ventrem implere cogebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:7)
[0623B] Episcopus vero de Arvernis et universi comitatus illius, videntes Christi exercitum sic fuga dilapsum et ab impiis carnificibus attritum, ad radices montis ubi fluvius Reclei oritur, et ipsi fugam inierunt, equos et omnia relinquentes, et tamen pauci evadentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:1)
In te amicitiam autem avari vel cupidi amor tuus converti non debet,quia cum avaricia, secundum Apostolum, sit "radix omnium malorum," et abavaro nulla bona possunt oriri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 33:1)
Et eciam Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, "Radix omniummalorum est cupiditas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:14)
Vera enim gloria radices agitatque propagatur, ut ait Tulius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:3)
Et nota superbiam alias habere radices, quod et omnibus vitiis fugatisadhuc remanent reliquie superbie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 17:1)
Firmat humi spinam robusta et plurima radix, Mens assueta malo, firmus heret ei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 77:2)
prima, quia "cupiditas est radix omnium malorum, "ut beatus Paulus dixit in Epistola ad Timotheum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 87:3)
nam, cum ultra modum dives existas, eorum pecunia nullatenusindiges, et de cupiditate merito posses reprehendi, quæ consuevit"radix omnium malorum" nuncupari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 309:4)
Radix pacis est aliena non cupere, et fructus eius est requiemhabere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 143:2)
Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:12)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem jam sermonem acceperint, germinare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:10)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)
quia veris tempore etiam corruptarum radices vitium pullulare potuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION