라틴어 문장 검색

Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장10)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장98)
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem inlini debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장244)
Adustae gingivae melle inlinendae et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장4)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장26)
tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장36)
Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, . . . eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장12)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)
deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장18)
Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장136)
Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장17)
aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장6)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장9)
deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장10)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION