라틴어 문장 검색

Enumerare possum ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque descriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:5)
Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:2)
Atque haec oblectationis, illa necessitatis, cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:4)
primus Caelo natus, ex quo et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt, secundus [in] Nilo natus Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae nominabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 55:1)
Hane naturae tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:1)
Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Antiphontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et vaticinationum [sunt enim explanatores, ut grammatici poe+tarum]. Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra natura divina genuisset, nisi eadem docuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur, nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum cultus et conditiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua coniuncta est, per quam illa utilitas percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 167:1)
materia deinde quid iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 167:5)
qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 117:2)
Ne cogitemus solummodo de fabricarum eiectamentis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:5)
Cogitandi facultas, ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:3)
stragem sed istam non tulit Christus cadentum gentium, inpune ne forsan sui Patris periret fabrica, mortale corpus induit, ut excitato corpore mortis catenam frangeret, hominemque portaret Patri.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias13)
"unam labantis dissipare tam diu vos non potesse fabricam corpusculi!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1335)
priusquam ad portam venias apud ipsum lacum Est pistrilla et exadversum fabrica:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2152)
neque illic fabrica ulla erat, neque fratremn holmo Vidisse se aibat quisquami:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 67)
Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 282)

SEARCH

MENU NAVIGATION