라틴어 문장 검색

Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:1)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
Solutio
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 40:1)
Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
Ex talibus enim ratiocinatur naturalis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:12)
Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:3)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:18)
mitior nanque est in adversarium solutio distinctiva;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:49)
Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)
7. Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur), parum restat in nostra discussione dicendum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 150:1)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1205)
omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2578)
et est solutio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3165)

SEARCH

MENU NAVIGATION