라틴어 문장 검색

Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:13)
gelidusque coit physice loquitur et rationabiliter;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 303)
ostia centum finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 433)
aequati numero aequaliter ordinati, digesti in ordinem - hinc est 'saepenumero scripsi', hoc est ordine - congruenter, sicut decebat, rationabiliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6981)
cernis quae rutvlos habeat fiducia rerum ipsius desiderii vult esse rationabiles causas, ne vanum mens agitare videatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1861)
lunasque sequentes ordine respicies non 'ordine re- spicies', sed 'ordine', id est rationabiliter, 'solem sequentes':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4251)
Attamen etiamsi homo in plantarum animaliumque provincia agere eaque, cum necessarium sit, ad suam vitam, adhibere potest, Catechismus docet experimenta in animalia exercita esse tantum legitima “si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:2)
193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:1)
nempe homo “accipit res ordinarias consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:4)
Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:7)
ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:14)
Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:12)
propter fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 2:4)
HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.3)
Sed cum nihil tale illum habere uel habuisse ueraciter conperisset, absoluit eum, et post Theodorum ire permisit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION