라틴어 문장 검색

Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret, iam transituros (ut minabantur) Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia (ut rebatur), Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam praedam venaticiam caperet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 1:1)
Omnes post haec dicta in sententiam ducti suam hastasque vibrantes irati, post multa quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:1)
gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:2)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
allocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 12:2)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)
Verum ardens ad redeundum, eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium, ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias, neve hac causatione provincias desereret, egentes adminiculis magnis, eisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis, inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 12:1)
Quia igitur Iulius comes, per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si comperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis, seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis, accitus Constantinopolim, strictius tenebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 5:1)
si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 10:3)
Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 3:1)
Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus (dum supererat) venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque, eius uxori, lites minabatur et iurgia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 34:2)
Quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis provinciae cineribus visis revertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta verissime, quae viderat, minabatur ad principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 19:1)
Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum, Transcellensi monti accline, ubi inventos equites quartae sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti imposuit Firmi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 20:1)
Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina satiaret et feras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 15:1)
Solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam ex quo eum viderat minari desinens vel mitescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION