라틴어 문장 검색

"Psychen autem paventem ac trepidam et in ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri, vibratis hinc inde laciniis et reflato sinu, sensim levatam suo tranquillo spiritui vehens paulatim per devexa rupis excelsae, vallis subditae florentis caespitis gremio leniter delapsam reclinat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:62)
"Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권27)
"Tunc nanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권155)
"Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:20)
Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:8)
Eodem anno post Pascha Aelfred rex cum paucis fecit arcem in loco, qui dicitur Aethelingaeg, et de ipsa arce semper cum fassellis Summurtunensis contra paganos infatigabiliter rebellavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:1)
Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:11)
Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
(불가타 성경, 호세아서, 3장5)
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
(불가타 성경, 호세아서, 14장1)
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat.
(불가타 성경, 말라키서, 2장5)
Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장14)
At quisquis trepidus pauet uel optat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 15:1)
cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)
Arcadiae saltum vastabat dentibus unum saevus aper, tuque o compressa matre rebellans non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas, solaque fulmineo resonabat Creta iuvenco Lernaeamque virens obsederat hydra paludem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:148)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)

SEARCH

MENU NAVIGATION