라틴어 문장 검색

Talia temptanti "prius" inquit "in aequore frondes" Glaucus "et in summis nascentur montibus algae, sospite quam Scylla nostri mutentur amores!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 6:1)
Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:2)
Viae, novae culturae, saepimenta, aquae receptacula atque aliae exstructiones, naturales sedes sunt occupatura atque nonnumquam easdem in fragmenta sic redigunt, ut animalium turmae neque migrare neque se libere movere possint, ita ut periculum sit nonnullae species ne pereant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:2)
Sunt quidem loca quae propter singulare suum pondus, quod ad mundi oecosystema attinet, peculiarem curam sibi vindicent, vel amplum habeant aquae receptaculum ac sic alias vitae formas inducant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 50:3)
38. Memoramus, exempli gratia, illum terrarum orbis pulmones, biodiversitate repletos, qui sunt Amazonia, nec non fluvialem Congi locum, vel magna aquarum glacierumque receptacula.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:1)
41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:1)
"rusticorum monstra detester deum, Faunos, Priapos, fistularum praesides, nymphas natantes incolasque aquatiles, sitas sub alto, more ranarum, lacu, divinitatis ius in algis vilibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.194)
scopuli nequiquam et spumea circum saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:8)
ThyrsisImmo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS26)
- cras foliis nemus multis et alga litus inutili demissa tempestas ab Euro sternet, aquae nisi fallit augur annosa cornix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 172)
atqui et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.5)
ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:4)
Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 8:5)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
quo receptaculum suum conferatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION