라틴어 문장 검색

circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장34)
Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장4)
posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장5)
Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장5)
Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장29)
Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 2:3)
Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:4)
Verum enim vero parum abest quin hisce collectaneis examinandis oleum et operam perdiderim.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.139)
Ubi esse in tuto videtur, verendum tamen est, ne in eamdem imbecillitatem cito recidat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:5)
quae pars iniusta recidat, quae vincat ratione metus, quae frenet amores;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:47)
Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquae et si tamen terra densior est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:2)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)
Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:2)
quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum super-vagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:6)
Itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et ventos et imbres immobilis pati possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION